TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Alii ergo cives sanctae Jerusalem intelligentes captivitatem suam, attendunt humana vota et diversas hominum cupiditates hac atque illac rapientes, trahentes, impellentes in mare: vident haec, et non se mittunt in flumina Babylonis; sed sedent super flumina Babylonis, et flent super flumina Babylonis, vel illos qui rapiuntur, vel seipsos qui in Babylonia esse meruerunt: sedentes tamen, hoc est humiliati. «Super flumina» ergo «Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.» O sancta Sion, ubi totum stat, et nihil fluit! quis nos in ista praecipitavit? quare dimisimus Conditorem tuum et societatem tuam? Ecce inter fluentia et labentia constituti, vix quisquam raptus a flumine, si tenere lignum potuerit, evadet. Humiliati ergo in captivitate nostra sedeamus super flumina Babylonis, non nos audeamus in illis fluminibus praecipitare; nec nos audeamus in nostrae captivitatis malo atque tristitia superbe erigere, sed sedeamus, et sic fleamus. Sedeamus super flumina Babylonis, non infra flumina Babylonis: talis sit humilitas nostra, ut nos non mergat. Sede super flumen, noli in flumine, noli sub flumine: sed tamen sede humilis, loquere non quomodo in Jerusalem. Ibi enim stabis; quia de ipsa spe loquitur alius psalmus, et cantat dicens: «Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem» 3Psal. CXXI, 2 . Ibi erigeris, si te hic poenitendo et confitendo humiliaveris. «In atriis» ergo «Jerusalem stantes erant pedes nostri; Super flumina» vero «Babylonis sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.» Inde oportet ut fleas, recordando Sion.

Notes

  1. 3. Psal. CXXI, 2