Qui intelligit omnia opera eorum. Intelligit quid est? Secretius et interius videt. Habes in psalmo: Intellige clamorem meum 65Psal. V, 2 . Non enim quasi vocibus opus est, ut perveniat aliquid ad aures Dei. Occultus visus intellectus vocatur. Expressius dixit, quam si diceret, Videt omnia opera eorum: ne tunc putares videri opera ista, quando et tu vides opus hominis. Homo factum hominis moto ejus corpore videt, Deus autem in corde videt. Quia ergo intus videt, dictum est, intelligit omnia opera eorum. Dant duo pauperibus; unus sibi mercedem quaerit coelestem, alius humanam laudem: tu in duobus unam rem vides, Deus duas intelligit; intus enim intelligit et intus agnoscit, fines ipsorum videt, intentiones ipsas videt. Qui intelligit omnia opera eorum.