TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 9.] Non in finem irascetur, neque in aeternum indignabitur.» Quia et quod vivimus in flagellis et corruptione mortalitatis, de indignatione ipsius est: de poena hoc habemus primi peccati. Fratres mei, non solum cogitare debemus, ut futuras minas ipsius evadamus, sed et praesentem iram; quia et ista ira ipsius est, cujus et se et nos fuisse dicit filios Apostolus: ait quippe, «Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri» 61Ephes. II, 3 . Ergo ex ira ipsius est quod hic homo peregrinatur, quod laborat. Non est ex ira ipsius, fratres mei, «In sudore et in labore edes panem tuum, et terra spinas et tribulos pariet tibi» 62Gen. III, 19, 18 ? Auctori nostro dictum est. Aut si est aliud vita nostra; si potes, convertere ad aliquam voluptatem, ubi spinas non sentias. Elige quod volueris, avarus, luxuriosus, ut duo ista sola dicamus; adde et tertium, ambitiosus: in honorum cupiditate quantae spinae? in luxurie libidinum quantae spinae? in ardore avaritiae quantae spinae? Amores turpes quantas molestias habent? quantas sollicitudines hic in ista vita? Omitto gehennas. Vide ne jam ipse tibi gehenna sis. Hoc ergo totum, fratres mei, de ira ipsius est: et cum te converteris, ut juste agas, non poteris nisi laborare in terra; et non finitur labor, nisi cum finita fuerit via. Oportet in via laborare, ut in patria gaudeamus. Ergo consolatur promissione sua laborem tuum, sudorem tuum, molestias tuas, et dicit tibi: «Non in finem irascetur, neque in aeternum indignabitur.»

Notes

  1. 61. Ephes. II, 3
  2. 62. Gen. III, 19, 18