TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 9.] Haec ergo malis nocere mihi volentibus: mihi quid? Anima autem mea exsultabit in Domino: tanquam in eo a quo audierit, Salus tua ego sum: tanquam non quaerens alias extrinsecus divitias, tanquam non quaerens circumfluere voluptatibus bonisque terrenis; sed conjugem verum gratis amans, non ab illo volens accipere quod delectet, sed ipsum solum sibi proponens a quo delectetur. Quid enim melius Deo dabitur mihi? Amat me Deus: amat te Deus. Ecce proposuit, pete quod vis 31Matth. VII, 7. Si tibi Imperator diceret, Pete quod vis, quos tribunatus comitivasque ructares! Quanta tibi proponeres et accipienda et aliis largienda! Deo tibi dicente, Pete quod vis, quid petiturus es? Excute mentem tuam, exsere avaritiam tuam, protende quantum potes, et dilata cupiditatem tuam: non quicumque, sed omnipotens Deus dixit, Pete quod vis. Si possessionum es amator, desideraturus es totam terram, ut omnes qui nascuntur, coloni tui aut servi tui sint. Et quid cum totam terram possederis? Mare petiturus es, in quo vivere tamen non poteris. In hac avaritia te pisces superabunt. Sed forte insulas possidebis. Transcende et haec, pete et aerem quamvis volare non possis: porrige cupiditatem tuam usque ad coelum, dic tuum esse solem, lunam, stellas, quia ille qui fecit omnia dixit, Pete quod vis: tamen nihil invenies carius, nihil invenies melius, quam ipsum qui fecit omnia. Ipsum pete qui fecit, et in illo et ab illo habebis omnia quae fecit. Omnia cara sunt, quia omnia pulchra sunt: sed quid illo pulchrius? Fortia sunt: sed quid illo fortius? Et nihil magis vult dare quam se. Si aliquid inveneris melius, pete. Si aliud petieris, injuriam facies illi, et damnum tibi, praeponendo illi quod fecit, cum velit seipsum tibi dare qui fecit. In hoc amore dixit illi anima quaedam: Numquid ipse es pars mea, Domine 32Psal. LXXII, 26 ? id est, tu es pars mea. Eligant sibi qui volunt quid possideant, faciant sibi partes de rebus: Pars mea tu es, te mihi elegi. Et iterum: Dominus pars haereditatis meae. Possideat te, ut possideas illum: eris praedium ipsius, eris domus ipsius. Possidet ut prosit, possidetur ut prosit. Numquid ut aliquid ei tu prosis? Nam dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges 33Psal. XV, 5, 2 . Anima autem mea exsultabit in Domino. Delectabitur super salutare ejus. Salutare Dei Christus est. Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum 34Luc. II, 30.

Notes

  1. 31. Matth. VII, 7
  2. 32. Psal. LXXII, 26
  3. 33. Psal. XV, 5, 2
  4. 34. Luc. II, 30