[«vers. 9.] Et dat pecoribus escam ipsorum.» Pecora ista dicit, greges Dei. Non fraudat Deus gregem suum esca sua per homines, quorum servituti herbam facit exoriri. Unde dicit Apostolus: «Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit» 43I Cor. IX, 7 ? «Qui dat pecoribus escam ipsorum, et pullis corvorum qui invocant eum.» Hoc forte putabimus, quia corvi Deum invocant, ut det illis escam? Ne hoc cogitetis, irrationalem animam invocare Deum; non novit anima invocare Deum, nisi sola rationalis. In figura accipite dictum, ne putetis, sicut impii quidam dicunt, revolvi animas humanas ad pecora, ad canes, ad porcos, ad corvos. Hoc a cordibus vestris excludite, et a fide vestra. Anima humana facta est ad imaginem Dei 44Gen. I, 26 ; non dabit imaginem suam cani et porco. Quid est ergo, «Et pullis corvorum qui invocant eum?» Qui sunt pulli corvorum? Israelitae se solos justos esse dicebant, quia Legem acceperant; caeteros omnes monium gentium homines peccatores dicebant. Et vere omnes gentes in peccato, in idololatria, in adoratione lapidum atque lignorum erant; sed numquid sic remanserunt? Etsi non ipsi corvi patres nostri, tamen pulli corvorum nos ipsi invocamus Deum. «Dat pecoribus escam ipsorum, et pullis corvorum qui invocant eum.» Ipsi sunt pulli corvorum, quibus dicit Petrus: «Quia non corruptibili argento vel auro redempti estis de supervacua vestra consuetudine a parentibus vestris tradita» 45I Petr. I, 18 . Proficientes enim pulli corvorum qui simulacra colere videbantur parentum suorum, conversi sunt ad Deum. Et audis modo pullum corvi invocantem unum Deum. Quid ergo? dimisisti patrem tuum, dicis pullo corvi? Dimisi plane: ille enim corvus non invocans Deum, ego pullus corvi invoco Deum. «Et pullis corvorum qui invocant eum.»