[vers. 6.] Et comminuet eas tanquam vitulum Libani. Et amputata superba celsitudine illorum, deponet eos ad imitationem humilitatis suae, qui tanquam vitulus per ipsam hujus saeculi nobilitatem ad victimam ductus est: Astiterunt enim reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus 2Psal. II, 2 . Et dilectus sicut filius unicornium: nam et ipse dilectus atque unicus Patri exinanivit se nobilitate sua; et factus est homo, sicut filius Judaeorum ignorantium justitiam Dei 3Rom. X, 3 et superbe jactantium tanquam singularem justitiam suam.