TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et quomodo laudabis Dominum tuum? «Psallam Deo meo quamdiu sum.» Qualis illa laudatio, «Psallam Deo meo quamdiu sum?» Videte, Fratres mei, quale erit illud esse. Ubi sempiterna laudatio erit, sepiternum esse erit. Ecce modo es; numquid psallis Deo tuo quamdiu es? Ecce psallebas; avertisti te ad aliquod negotium, jam non psallis, et es: ecce es, et non psallis. Fortassis etiam cupiditate inclinatus ad aliquid, non solum non psallis, sed et offendis auditum ejus; et es tamen. Quae erit illa laudatio, ubi quamdiu es laudes? Sed quid ait, «quamdiu sum?» Aliquando forte non erit? Imo aeternum erit ipsum diu, et ideo vere diu erit. Nam quidquid finem habet in tempore, quamlibet longum sit, diu non est. «Psallam Deo meo quamdiu sum.»