[vers. 4, 5.] Quia exacuerunt tanquam gladium linguas suas. Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus 9Psal. LVI, 5 , quod dicit et alius psalmus: sic et hic, Exacuerunt tanquam gladium linguas suas. Non dicant Judaei: Non occidimus Christum. Etenim propterea eum dederunt judici Pilato, ut quasi ipsi a morte ejus viderentur immunes. Nam cum dixisset eis Pilatus, Vos eum occidite, responderunt: Nobis non licet occidere quemquam 10Joan. XVIII, 31 . Iniquitatem facinoris sui in judicem hominem refundere volebant: sed numquid Deum judicem fallebant? Quod fecit Pilatus, in eo ipso quod fecit, aliquantum particeps fuit; sed in comparatione illorum multo ipse innocentior. Institit enim quantum potuit, ut illum ex eorum manibus liberaret. Nam propterea flagellatum produxit ad eos. Non persequendo Dominum flagellavit, sed eorum furori satisfacere volens, ut vel sic jam mitescerent, et desinerent velle occidere, cum flagellatum viderent 11Id. XIX, 1-5: fecit et hoc. At ubi perseveraverunt, nostis illum lavisse manus, et dixisse quod ipse non fecisset, mundum se esse a morte illius 12Matth. XXVII, 24: fecit tamen. Sed si reus quia fecit vel invitus; illi innocentes qui coegerunt ut faceret? Nullo modo. Sed ille dixit in eum sententiam, et jussit eum crucifigi, et quasi ipse occidit; et vos, o Judaei, occidistis. Unde occidistis? Gladio linguae: acuistis enim linguas vestras. Et quando percussistis, nisi quando clamastis, Crucifige, crucifige 13Luc. XXXIII, 21 ?