[«vers. 13.] Numquid coguoscentur in tenebris mirabilia tua, et justitia tua in terra oblita?» Quod est, «in tenebris;» hoc est, «in terra oblita.» Infideles enim significantur nomine tenebrarum: hinc dicit Apostolus, «Fuistis enim aliquando tenebrae» 45Ephes. V, 8 . Sic et terra oblita, homo est qui oblitus est Deum: potest namque anima infidelis usque ad tantas tenebras pervenire, ut dicat stultus in corde suo, «Non est Deus» 46Psal. XIII, 1 . Totus ergo iste sensus ita continuatur atque contexitur: «Clamavi ad te, Domine,» inter passiones meas; «tota die expandi manus meas ad te:» id est, non destiti ad te glorificandum extendere opera mea. Cur ergo in me impii saeviunt, nisi quia mortuis non facies mirabilia? id est, non eis commoventur ad fidem, nec medici eos exsuscitabunt, ut confiteantur tibi, in quibus occulta gratia tua non operatur, qua trahantur ut credant; quia nemo venit ad me, nisi quem tu attraxeris. Nam «quis enarrabit in sepulcro misericordiam tuam;» id est, animae mortuae, cujus mors jacet sub corporis pondere? «et veritatem tuam in perditione;» hoc est, in tali morte nihil horum valenti credere atque sentire? «Numquid» enim «in tenebris» hujus mortis, hoc est, in homine qui te obliviscendo vitae lumen amisit, «tua mirabilia et justitia cognoscentur?»