TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 8.] Spernentur tanquam aqua decurrens. Non vos terreant, fratres, quidam fluvii qui dicuntur torrentes; hiemalibus aquis implentur: nolite timere; post paululum transit, decurrit aqua, ad tempus perstrepit, mox cessabit; diu stare non possunt. Multae haereses jam emortuae sunt: cucurrerunt in rivis suis quantum potuerunt, decurrerunt, siccati sunt rivi, vix eorum memoria reperitur, vel quia fuerint. Spernentur tanquam aqua decurrens. Sed non solum ipsi: totum hoc saeculum ad tempus perstrepit, et quaerit quem trahat. Omnes impii, omnes superbi, sonantes ad saxa superbiae suae quasi aquis irruentibus et confluentibus, non vos terreant; hiemales aquae sunt, semper manare non possunt: necesse est decurrant in locum suum, in finem suum. Et tamen de isto torrente saeculi bibit Dominus. Passus est enim hic, ipsum torrentem bibit; sed in via bibit, sed in transcursu, quia in via peccatorum non stetit 47Psal. I, 1. Sed quid ait de illo Scriptura? De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput 48Psal. CIX, 7 : id est, propterea glorificatus est, quia mortuus est; propterea resurrexit, quia passus est. Si nollet bibere in via de torrente, non moreretur; si non moreretur, non resurgeret; si non resurgeret, non glorificaretur. Ergo, de torrente in via bibet, propterea exaltabit caput. Exaltatum est jam caput nostrum: sequantur eum membra sua. Spernentur tanquam aqua decurrens. Intendit arcum suum, donec infirmentur. Minae Dei non cessant: arcus Dei, minae Dei. Intenditur arcus, nondum ferit. Intendit arcum suum, donec infirmentur. Et multi infirmati sunt ipsius intentione arcus territi. Nam hinc infirmatus est ille qui dixit: Quid me jubes facere? Ego sum, inquit, Jesus Nazarenus, quem tu persequeris 49Act. IX, 6, 5 . Qui clamabat de coelo, arcum tendebat. Multi ergo qui fuerunt inimici, infirmati sunt, et conversi noluerunt erigere diu cervices suas adversus perseverantiam extenti arcus. Nam sic infirmatus est et ille qui ait, ne timeamus infirmari: Quando infirmor, tunc potens sum. Et cum oraret a se tolli stimulum carnis, quid ei responsum est? Virtus in infirmitate perficitur 50II Cor. XII, 10, 9 . Intendit arcum suum, donec infirmentur.

Notes

  1. 47. Psal. I, 1
  2. 48. Psal. CIX, 7
  3. 49. Act. IX, 6, 5
  4. 50. II Cor. XII, 10, 9