[vers. 1.] Sicut aliquam domum intraturi, cujus sit et ad quem pertineat in titulo inspicimus, ne forte importune irruamus quo non oportet, neque rursus timiditate revocemur ab eo quo oportet intrare: tanquam ergo si legeremus, Haec praedia illius aut illius; ita in superliminari psalmi hujus habemus inscriptum, In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est, ipsi David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. Agnoscamus ergo populum qui longe factus est a sanctis in tituli inscriptionem. Pertinet hoc enim ad ipsum David, quem jam nostis intelligere spiritualiter: neque enim commendatur nobis nisi ille de quo dictum est, Finis Legis Christus ad justitiam omni credenti 1Rom. X, 4 . Ergo, In finem, cum audis, in Christum intende, ne in via remanendo non pervenias ad finem. Quidquid enim est, ubi infra steteris, antequam ad Christum pervenias, nihil tibi aliud divinus sermo dicit, nisi, Accede, nondum est locus ubi securitas sit. Est quidam locus ubi statio fidissima collocatur; est quaedam petra ubi domus secura consurgit, ut non metuat imbrem tempestatis. Flumina enim impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram 2Matth. VII, 25: Petra autem erat Christus 3I Cor. X, 4 . Sub nomine David Christus figuratur; quia de illo dictum est: qui factus est ex semine David secundum carnem 4Rom. I, 3 .