TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 2.] Referamus nos et ad illum intellectum qui et de ipso Christo Domino nostro, de ipso capite nostro occurrit. Ipse enim cum in forma servi appareret in terra, dixerunt qui eum crucifixerunt: Non est Deus. Quia Filius Dei erat, utique Deus erat. Sed illi qui corrupti sunt et abominabiles facti sunt, quid dixerunt? Non est Deus: occidamus eum, non est Deus. Habes vocem ipsorum in libro Sapientiae: sed primo illos vide corruptos, ut possint dicere in corde suo, Non est Deus. Praemisso enim versu, Dixit imprudens in corde suo, Non est Deus, tanquam causae quaererentur unde hoc possit dicere imprudens, subjecit: Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis. Audi illos corruptos. Dixerunt enim apud se non recte cogitantes: coepit corruptio a mala fide, inde itur in turpes mores, inde in acerrimas iniquitates, gradus isti sunt. Quid enim apud se dixerunt cogitantes non recte? Exiguum et cum taedio est vita nostra. Ab hac mala fide sequitur illud quod et Apostolus dixit: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur 6I Cor. XV, 32 . Ibi autem latius luxuria ipsa describitur: Coronemus nos rosis, antequam marcescant; ubique relinquamus signa laetitiae nostrae. Post illam descriptam latius luxuriam, quid sequitur? Occidamus pauperem justum 7Sap. II, 1-20 : hoc est ergo dicere, Non est Deus. Lenia videbantur jam dudum loqui: Coronemus nos rosis, antequam marcescant. Quid delicatius, quid lenius? Sperares de hac lenitate cruces, gladios? Noli mirari, lenes sunt et radices spinarum; si quis eas contrectet, non pungitur: sed quo pungeris inde nascitur. Corrupti ergo isti et abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis. Dixit imprudens in corde suo: Non est Deus. Si Filius Dei est, descendat de cruce 8Matth. XXVII, 40 . Ecce aperte dicere: Non est Deus.

Notes

  1. 6. I Cor. XV, 32
  2. 7. Sap. II, 1-20
  3. 8. Matth. XXVII, 40