TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ut autem et decoram faceret, audeo dicere, amavit et foedam. Quid est, amavit et foedam? «Etenim Christus pro impiis mortuus est» 11Rom. V, 6 . Quam vitam tibi servat justificato, qui suam mortem donavit et impio? Ecce pulcher ille et «speciosus forma prae filiis hominum,» quia justissimus prae filiis hominum, quoniam veniebat ad foedam, ut faceret pulchram, (dicam et hoc, quia in Scripturis invenio) foedus factus est. Non me in hoc audiatis, ne in hoc verbum temere lapsus sim. Sicut enim dixeram, Amavit et foedam; non autem quasi congruenter dixeram quibusdam illum amantibus, nisi mihi testis procederet; et dixi quod dixit Apostolus: vis nosse quod amarit et foedam? «Christus pro impiis mortuus est:» sic et modo quod dixi, Ut veniret ad foedam, foedus factus est, deformis factus est, quomodo probabo; quando jam mihi praedixit divinum eloquium, «Speciosus forma prae filiis hominum?» Sed in ipso divino eloquio rursus habeo, «Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem» 12Isai. LIII, 2 . «Speciosus forma prae filiis hominum: Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem.» Non dixit, Non vidimus, et ideo nesciebamus utrum haberet speciem vel decorem: ecce «vidimus, et non habebat speciem, neque decorem.» Ubi ergo illum vidit qui dixit, «Speciosus forma prae filiis hominum?» et ubi illum vidit qui dixit, «Non habebat speciem, neque decorem?» Audi ubi eum vidit qui dixit, «Speciosus forma prae hominum. Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo.» Merito «prae filiis hominum,» quia aequalis Deo: ecce accepi et agnovi ubi eum viderit qui dixit, «Speciosus forma prae filiis hominum.» Respondit enim nobis, Ubi viderim, quaeris? «In forma Dei.» Et unde vidisti in forma Dei? quomodo vidisti in forma Dei? Quia «invisibilia ejus per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur» 13Rom. I, 20 . Bene, optime; accepi, agnovi et quem videris, et qualem videris, et ubi videris, et unde videris. Quem vidisti? Sponsum nostrum. Qualem vidisti? Speciosum «forma prae filiis hominum.» Ubi vidisti? «Cum in forma Dei esset.» Unde vidisti? «Per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.» Videamus et de isto quid dicat alius propheta, sed non alius spiritus; non enim discordant inter se. Exhibuit nobis ille speciosum forma prae filiis hominum, exhibeat et iste quod ait, «Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem.» Unus apostolus Paulus prophetam utrumque conjungit; unum capitulum Pauli utrique prophetae perhibet testimonium. Ibi habeo speciosum forma prae filiis hominum: «Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo.» Ibi dixit, quod vidit et alius, non habentem speciem neque decorem: quia «semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis» 14Philipp. II, 6-8 . Merito viderunt eum, et non habebat speciem neque decorem. Merito ante crucem agitabant caput: Hiccine est totus Filius Dei? «Si Filius Dei est, descendat de cruce» 15Matth. XXVII, 40 . Sed non habebat speciem neque decorem. Etiam sic, o quibus displicet, quia non habebat speciem neque decorem! O agitantes caput ante crucem, et non figentes caput in capite quod pendebat in cruce! Merito nutat insultantium caput, donec sit eorum caput ille ipse cui insultabatur. Ecce resumit decorem, et magnum decorem. Ecce quod dicis tu, minus est quam quod fecit. Dicis tu, «Si Filius Dei est, descendat de cruce:» ecce de cruce non descendit, sed de sepulcro resurrexit.

Notes

  1. 11. Rom. V, 6
  2. 12. Isai. LIII, 2
  3. 13. Rom. I, 20
  4. 14. Philipp. II, 6-8
  5. 15. Matth. XXVII, 40