[vers. 7.] Quis est tibi iste, a quo est patientia tua? Quoniam ipse est Deus meus et salutaris meus, susceptor meus, non emigrabo. Quoniam ipse est Deus meus; ergo vocat me: et salutaris meus; ergo justificat me: et susceptor meus; ergo glorificat me. Hic enim vocor et justificor, ibi autem glorificor; et inde ubi glorificor, non emigrabo. Neque enim in peregrinatione mea remanebo: est hic unde emigrem; sed veniam unde non emigrabo. Nam inquilinus ego sum apud te in terra, sicut omnes patres mei 61Psal. XXXVIII, 13. Ergo ab inquilinatu migrabo; de domo coelesti non emigrabo.