[«vers.» 17.] Ergo quod ad te attendis, humilitatem tuam cogita, pulverem tuum cogita; noli extolli: quidquid melius eris, gratia illius eris, misericordia illius eris. Audi enim quod sequitur: «Misericordia vero Domini in saeculo et in saeculum, super timentes eum.» Qui non timetis eum, fenum, et in feno, et in tormento cum feno eritis: resurget enim caro ad tormentum. Gaudeant illi qui timent eum, quia super eos misericordia ejus.