Estote ergo pauperes, estote in membris illius viduae, non sit auxilium vestrum nisi in uno Deo. Pecunia nihil est; non inde auxilium habebitis. Multi propter pecuniam praecipitati sunt, multi propter pecuniam perierunt: multi propter pecuniam multam quaesiti sunt a raptoribus; tuti essent, si non haberent quare quaererentur. Multi de amicis potentioribus praesumpserunt: ceciderunt illi de quibus praesumpserunt et involverunt eos qui de se praesumpserunt. Respicite exempla generis humani. Quid magnum est quod vobis dicitur? Non solum de his Scripturis ea loquimur; legite ea in orbe terrarum. Attendite non praesumere de pecunia, de amico homine, de honore et jactantia saeculi. Tolle ista omnia: sed si habes illa, age Deo gratias si contemnis illa. Si autem inflaris inde, noli attendere quando eris praeda hominum; jam diabolo praeda es. Si autem de his rebus non praesumpseris, eris in membris illius viduae, quae est Ecclesia, de qua dictum est, «Viduam ejus benedicens benedicam:» eris et pauper, de qualibus dictum est, «Et pauperes ejus saturabo panibus.»