[vers. 24.] Quia ergo, quamvis factus pecus, non recessi a Deo meo, sequitur: Tenuisti manum dexterae meae. Non dixit, manum dexteram meam; sed, manum dexterae meae. Si dexterae manus est, manus habet manum: Manum tenuisti dexterae meae, ut deduceres me. Quid posuit, manum? Potestatem. Hoc enim dicimus quemquam habere in manu, quod habet in potestate; quomodo dixit diabolus Deo de Job: Mitte manum tuam, et tolle quae habet (Job I, 11) . Quid est, mitte manum tuam? Da potestatem. Manum Dei, potestatem Dei dixit; sicut scriptum est alio loco: Mors et vita in manibus linguae 24Prov. XVIII, 21 . Numquid lingua habet manus? Sed quid est, in manibus linguae? In potestate linguae. Quid est, in potestate linguae? Ex ore tuo justificaberis, et ex ore tuo condemnaberis 25Matth. XII, 37 . Tenuisti ergo manum dexterae meae, potestatem dexterae meae. Quae erat dextera mea? Quia ego semper tecum. In sinistram habebam, quia pecus factus sum; id est, quia terrena in me fuit concupiscentia: sed dextera mea erat, quia semper tecum eram. Hujus dexterae meae manum tenuisti, id est, potestatem rexisti. Quam potestatem? Dedit eis potestatem filios Dei fieri 26Joan. I, 12 : coepit esse jam inter filios Dei, ad Novum Testamentum pertinens. Vide quomodo retenta est manus dexterae ejus. In voluntate tua deduxisti me. Quid est, in voluntate tua? Non in meritis meis. Quid est, in voluntate tua? Audi Apostolum, qui fuit pecus primo terrena desiderans, et secundum Vetus Testamentum vivens; quid ait? Qui primo fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum 27I Tim. I, 13 . Quid est, in voluntate tua? Gratia Dei sum id quod sum 28I Cor. XV, 10 . Et cum gloria assumpsisti me. Jam quo assumptus est, et in qua gloria, quis explicat? quis dicit? Exspectemus hoc, quia in resurrectione erit; in novissimis erit: Cum gloria assumpsisti me.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 24. Prov. XVIII, 21
- 25. Matth. XII, 37
- 26. Joan. I, 12
- 27. I Tim. I, 13
- 28. I Cor. XV, 10