TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Abstineamus ergo nos, fratres, a possessione rei privatae; aut ab amore, si non possumus a possessione; et facimus locum Domino. Multum est ad me, ait aliquis. Sed vide quis sis, facturus locum Domino. Si vellet apud te hospitium habere aliquis senator, non dico senator, procurator alicujus magni secundum saeculum, et diceret, Offendit me quiddam in domo tua; etsi amares hoc, auferres tamen ne eum offenderes, ad cujus amicitiam ambires. Et quid tibi prodest hominis amicitia? Forte ibi non solum nullum auxilium, sed et periculum invenires. Nam multi non periclitabantur antequam majoribus jungerentur; exoptarunt majorum amicitias, ut majora pericula incurrerent. Securus opta amicitiam Christi: hospitari apud te vult; fac illi locum. Quid est, fac illi locum? Noli amare teipsum, illum ama. Si te amaveris, claudis contra illum; si ipsum amaveris, aperis illi: si autem aperueris et intraverit, non peries amando te, sed invenieris cum amante te.