TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 7.] Ab increpatione tua fugient.» Et hoc factum est, fratres; ab increpatione Dei fugerunt aquae: hoc est, a pressura montium recesserunt. Jam montes ipsi exstant Petrus et Paulus: quomodo eminent? Qui ante a persecutoribus premebantur, nunc ab imperatoribus venerantur. Fugerunt enim aquae ab increpatione Dei: quia cor regum in manu Dei; deflexit quo voluit 93Prov. XXI, 1 , jussit per eos pacem dari Christianis; emicuit et eminuit auctoritas apostolica. Numquid et quando supra erant aquae, montium defecerat magnitudo? Sed tamen, fratres mei, ut omnes viderent eminentiam montium, per quos montes salus esset generi humano, quia, «Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi» 94Psal. CXX, 1 ; ab increpatione Dei fugerunt aquae. «A voce tonitrus tui formidabunt.» Jam quis non terreatur a voce Dei per Apostolos, voce Dei per Scripturas, per nubes ejus? Conquievit mare, formidaverunt aquae, nudati sunt montes, jussit imperator. Sed quis jussisset, nisi Deus tonuisset? Quia voluit Deus, illi jusserunt, et factum est. Ergo nullus sibi hominum arroget aliquid; formidaverunt aquae, sed «a voce tonitrus tui.» Nam ecce, cum voluit Deus, fugerunt aquae, ne premerent montes; antequam id fieret, et sub aquis firmi erant montes.

Notes

  1. 93. Prov. XXI, 1
  2. 94. Psal. CXX, 1