TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5.] Quid ergo? Alter erat tunc, et alter est nunc? Absit. Quid enim sequitur? Tu es ipse rex meus et Deus meus. Tu es ipse, non enim mutatus es. Tempora mutata video, creator temporum non mutatur. Tu es ipse rex meus et Deus meus. Tu me soles ducere, tu me soles regere, tu mihi soles subvenire. Qui mandas salutem Jacob. Quid est, Qui mandas? Etiamsi tu per tuam prorsus substantiam atque naturam qua es quidquid es, occultus es, nec per hoc quod es interfuisti patribus, ut facie ad faciem te viderent; tamen per quamlibet creaturam tu mandas salutem Jacob. Etenim illa visio facie ad faciem, liberatis in resurrectione servatur. Et illi patres etiam Novi Testamenti quamvis revelata mysteria tua viderint, quamvis revelata secreta annuntiaverint; tamen in speculo se videre dixerunt et in aenigmate: servari autem visionem in futurum facie ad faciem 6I Cor. XIII, 12, quando venerit quod ipse Apostolus ait: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo; cum autem Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria 7Coloss. III, 3, 4 . Tunc ergo nobis servatur visio illa facie ad faciem, de qua et Joannes dicit: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 8I Joan. III, 2 . Etsi ergo tunc patres nostri non te viderunt facie ad faciem secundum quod tu es, etiamsi ista visio servatur in resurrectione, tamen etsi Angeli affuerunt, tu mandas salutem Jacob. Non solum per te ades, sed per quamcumque creaturam tuam affueris, tu mandas hoc propter salutem servorum tuorum quod tu ipse per te facis; hoc autem fit pro salute servorum tuorum quod faciunt quibus mandas. Cum ergo tu ipse sis rex meus et Deus meus, et tu mandes salutem Jacob, quare ista nunc patimur?

Notes

  1. 6. I Cor. XIII, 12
  2. 7. Coloss. III, 3, 4
  3. 8. I Joan. III, 2