TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 4.] Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Repetita sententia est: nam pro eo quod est, Qui habitat in coelis, subsequenter positum est, Dominus; et pro eo quod est, irridebit, subsequenter positum est, subsannabit. Nihil horum tamen sapere oportet carnaliter, quasi aut buccis Deus irrideat, aut naso subsannet: sed ea vis accipienda est, quam dat sanctis suis, ut futura cernentes, id est nomen Christi et dominationem pervagaturam in posteros et universas gentes obtenturam, illos inania meditatos esse intelligant; haec enim vis qua ista praescita sunt, irrisio Dei est et subsannatio. Qui habitat in coelis, irridebit eos: coelos si animas sanctas accipiamus, per has eos, utique praesciens quid futurum sit, deridebit Deus et subsannabit.