[vers. 69.] Denique sequitur, Et aedificavit sicut unicornuorum sanctificationem suam: vel, sicut quidam interpretes verbum novum fecerunt, sanctificium suum. Unicornui recte intelliguntur, quorum firma spes in unum illud erigitur, de quo alius dicit psalmus, Unam petivi a Domino; hanc requiram 119Psal. XXVI, 4 . Sanctificium vero Dei est, secundum apostolum Petrum, intellecta plebs sancta, et regale sacerdotium 120I Petr. II, 9 . Quod vero sequitur, In terra quam fundavit in aeternum: quod habent graeci codices, εἰς τὸν αἰῶνα, utrum in aeternum, an in saeculum dicatur a nobis, in latinorum interpretum potestate est, quoniam utrumque significat; et ideo hoc in latinis codicibus, illud in aliis invenitur. Habent aliqui etiam pluraliter, id est, in saecula; quod in graecis quos habuimus, non invenimus, Quis vero fidelium dubitet Ecclesiam, etiamsi aliis abeuntibus, aliis venientibus, ex hac vita mortaliter transit, tamen in aeternum esse fundatam?