TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 5.] Exaltate Dominum Deum nostrum.» Vere exaltate, bene exaltate. Laudemus illum, exaltemus illum qui fecit ipsam justitiam quam habemus; ipse in nobis fecit. Quis enim in nobis fecit justitiam, nisi qui nos justificavit? De Christo autem dictum est, «Qui justificat impium» 12Rom. IV, 5 . Nos ergo impii, ille justificator, quando et ipsam justitiam ipse in nobis fecit qua illi placeamus, ut ad dexteram nos ponat, et non ad sinistram: ut dicat ad dexteram positis, «Venite,» «benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi;» non autem ponat ad sinistram, inter eos quibus dicturus est, «Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus» 13Matth. XXV, 34, 41 . Qui in nobis coronaturus est non merita nostra, sed dona sua, quantum debet exaltari? «Exaltate Dominum Deum nostrum.»

Notes

  1. 12. Rom. IV, 5
  2. 13. Matth. XXV, 34, 41