TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Respondit ei,» sed ubi? «In via fortitudinis suae.» Numquid in se? Nam quid esset in se, aut quam vocem haberet in se, de se, nisi solam vocem peccati, vocem iniquitatis? Excute vocem ipsius, quid invenis nisi ut multum, «Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi» 81Psal. XL, 5 ? Porro, si justificata est, «respondit ei,» non ex meritis suis, sed ex manibus ipsius. Ubi? «In via fortitudinis suae.» Christus est, ipse est: «Ego sum,» inquit, «via, veritas, et vita» 82Joan. XIV, 6 . Sed ante resurrectionem non agnoscebatur a populo suo; et maxime crucifixus ex infirmitate 83II Cor. XIII, 4 latuit quis esset, donec fortis resurgendo appareret. Non ei ergo respondit Ecclesia in via infirmitatis, sed «in via fortitudinis suae;» quia post resurrectionem vocavit Ecclesiam de toto orbe terrarum, jam non infirmus in cruce, sed fortis in coelo. Non enim laus fidei Christianorum est, quia credunt mortuum Christum; sed quia credunt resurrexisse Christum. Nam mortuum et paganus credit; et hoc tibi pro crimine objicit, quia in mortuum credidisti. Quae igitur laus tua? Credere resurrexisse Christum, et sperare te resurrecturum esse per Christum: haec est laus fidei. «Si enim credideris in corde tuo quia Dominus est Jesus, et confessus fueris ore tuo quia eum Deus suscitavit a mortuis, salvus eris.» Non ait, Si confessus fueris quia Deus eum tradidit occidendum; sed, «quia eum Deus suscitavit a mortuis si confessus fueris,» tunc «salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem» 84Rom. X, 9, 10 . Quare autem credimus et mortuum? Quia credere eum resurrexisse non possumus, nisi prius mortuum fuisse credamus. Quis enim resurgit, nisi mortuus fuerit? quis expergiscitur, nisi prius dormierit? Sed «numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat» 85Psal. XL, 9 ? Haec fides est Christianorum. In hac ergo fide, qua congregata est Ecclesia, «multi» illi «filii desertae, magis quam ejus quae habet virum; respondit ei,» dixit ei laudem secundum ejus praecepta; «in via fortitudinis ejus,» non in via infirmitatis ejus.

Notes

  1. 81. Psal. XL, 5
  2. 82. Joan. XIV, 6
  3. 83. II Cor. XIII, 4
  4. 84. Rom. X, 9, 10
  5. 85. Psal. XL, 9