TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cum aliquid tale patitur christianus, non debet facile velut odio ire in eum a quo patitur, et velle ventum vincere; sed convertere se ad orationem, ne amittat dilectionem. Neque enim timendum est ne aliquid faciat homo inimicus. Quid enim facturus est? Multa mala dicturus, opprobria jaculaturus, in conviciis saeviturus: sed quid tibi? Gaudete, inquit, et exsultate quoniam merces vestra magna est in coelis 23Matth. V, 12 . Ille in terra geminat convicia, tu in coelo lucra. Sed saeviat amplius, possit et aliquid amplius: quid te securius, cui dictum est, Nolite timere eos qui corpus occidunt. animam autem non possunt occidere 24Id. X, 28 ? Quid est ergo timendum quando pateris inimicum? Ne conturbetur tibi dilectio qua diligis inimicum. Etenim inimicus ille homo, caro et sanguis, quod videt in te appetit. Alius autem inimicus occultus, rector harum tenebrarum quas tu pateris in carne et sanguine, alterum occultum tuum petit, thesauros tuos interiores depraedari et vastare molitur. Duos ergo inimicos constitue tibi ante oculos; unum apertum, et alterum occultum: apertum, hominem; occultum, diabolum. Homo ille hoc est quod tu secundum naturam humanam, secundum fidem autem et dilectionem nondum quod tu, sed poterit esse quod tu. Cum ergo sint duo, unum vide, alterum intellige; unum dilige, alterum cave. Namque et inimicus ille quem vides, hoc in te vult humiliare unde vincitur. Verbi gratia, si divitiis tuis vincitur, pauperem te vult facere; si honore tuo vincitur, humilem te vult facere; si viribus tuis vincitur, debilem te vult facere: ea ergo attendit in te vel dejicere vel auferre quibus vincitur. Et ille occultus inimicus illud tibi vult tollere unde vincitur. Homo enim hominem vincis humana felicitate, diabolum autem vincis inimici dilectione. Quomodo ergo homo ambit auferre tibi, et detruncare, aut evertere felicitatem qua vincitur, sic et diabolus hominem vult vincere auferendo unde vincitur. Sed cura in corde servare inimici dilectionem, qua diabolum vincis. Saeviat homo quantum potest, auferat quidquid potest; si diligitur aperte saeviens, victus est occulte saeviens.

Notes

  1. 23. Matth. V, 12
  2. 24. Id. X, 28