TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 7.] Miseriis afflictus sum, et curvatus sum usque in finem. Unde curvatus est? Quia elatus erat. Si fueris humilis, erigeris; si fueris elatus, curvaberis: non enim deerit Deo pondus unde te curvet. Illud erit pondus, fascis peccatorum tuorum: hoc replicabitur in caput tuum, et curvaberis. Quid est autem curvari? Non se posse erigere. Talem invenit Dominus mulierem per decem et octo annos curvam: non se poterat erigere 25Luc. XIII, 11. Tales sunt qui in terra cor habent. At vero, quia invenit mulier illa Dominum, et sanavit eam, habeat sursum cor. In quantum tamen curvatur, adhuc gemit. Curvatur enim ille qui dicit: Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 26Sap. IX, 15 . In his gemat, ut illud accipiat, recordetur sabbatum, ut ad sabbatum pervenire mereatur. Quod enim celebrabant Judaei, signum erat. Cujus rei signum? Quam iste recordatur, qui dicit: Miseriis afflictus sum, et curvatus sum usque in finem. Quid est, usque in finem? Usque in mortem. Tota die contristatus ambulabam. Tota die, sine intermissione. Hoc dicit tota die, tota vita. Sed ex quo cognovit? Ex quo sabbatum recordari coepit. Quamdiu enim recordatur quod nondum habet, non vis ut contristatus incedat? Tota die contristatus ambulabam.

Notes

  1. 25. Luc. XIII, 11
  2. 26. Sap. IX, 15