[vers. 5.] Sed quare ista? Quia flagellat omnem filium quem recipit 21Hebr. XII, 6. Quare ista? Quia peccanti homini dictum est: In labore vultus tui edes panem tuum 22Gen. III, 19 . Ergo quia correptiones istas, in quibus universum stratum nostrum vertitur in infirmitate nostra, agnoscere debet homo propter peccata se pati; convertat se, et dicat quod sequitur: Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi. O Domine, in tribulationibus me exerce: flagellandum judicas omnem filium quem recepturus es, qui nec Unico pepercisti. Ille quidem sine peccato flagellatus est: ego autem dico, Miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Si secatus est qui putredinem non habebat, si medicina ipsa nostra ignem medicinalem non respuit; impatienter ferre debemus urentem medicum et secantem, id est, omnibus tribulationibus nos exercentem, et a peccato sanantem? Plane committamus nos medici manui; non enim errat, ut sanum pro putri secet: novit quod inspicit, novit vitium, quia ipse fecit naturam; quid ipse condidit, quid de nostra cupiditate accessit, discernit. Scit se sano homini praeceptum dedisse, ne languorem incurreret; dixisse in paradiso: Hoc manduca, et hoc noli 23Id. II, 16, 17. Non audivit sanus medici praeceptum, ut non caderet; audiat vel aegrotus, ut surgat. Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi. In factis meis, in peccatis meis non accuso fortunam, non dico, Hoc mihi fecit fatum; non dico, Adulterum me fecit Venus, et latronem me fecit Mars, et avarum me fecit Saturnus. Ego dixi: Domine miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Numquid hoc Christus? numquid hoc caput illud nostrum sine peccato? numquid ille qui ea quae non rapuit exsolvebat 24Psal. LXVIII, 5? numquid ille solus in mortuis liber 25Psal. LXXXVII, 6? Liber enim in mortuis, quia sine peccato: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati 26Joan. VIII, 34. Numquid ergo ipse? Imo ipse ex membris suis, quia vox membrorum ipsius vox ipsius; quia et vox capitis nostri vox nostra. In illo enim eramus, quando dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem 27Matth. XXVI, 38 . Non enim timebat mori, qui venerat mori; aut recusabat mori, qui potestatem habebat animam suam ponendi, et potestatem habebat iterum sumendi eam 28Joan. X, 18: sed loquebantur membra in capite, et loquebatur caput pro membris. In illo ergo vocem nostram invenimus: Sana animam meam, quoniam peccavi tibi. In illo enim eramus, cum dixit: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti 29Matth. XXVII, 46 ? In ipso enim psalmo ubi in capite hic versus est, consequenter dicitur: Verba delictorum meorum 30Psal. XXI, 2 . Quorum delictorum in illo, nisi quia vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuaretur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato 31Rom. VI, 6? Ad illum et in illo dicamus: Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 21. Hebr. XII, 6
- 22. Gen. III, 19
- 23. Id. II, 16, 17
- 24. Psal. LXVIII, 5
- 25. Psal. LXXXVII, 6
- 26. Joan. VIII, 34
- 27. Matth. XXVI, 38
- 28. Joan. X, 18
- 29. Matth. XXVII, 46
- 30. Psal. XXI, 2
- 31. Rom. VI, 6