[vers. 11.] Servite Domino in timore : ne in superbiam vertat quod dictum est, reges qui judicatis terram. Et exsultate ei cum tremore: optime subjectum est exsultate, ne ad miseriam valere videretur quod dictum est, servite Domino in timore. Sed rursus ne idipsum pergeret in effusionem temeritatis, additum est, cum tremore; ut ad cautionem valeret circumspectamque sanctificationis custodiam. Etiam sic potest accipi, Et nunc reges intelligite, id est, Et jam nunc me rege constituto, nolite tristes esse, reges terrae, quasi bonum vestrum vobis ablatum sit; sed intelligite potius, et erudimini. Id enim vobis ex pedit ut sub illo sitis, a quo intellectus et eruditio vobis datur. Et hoc vobis expedit, ut non temere dominemini; sed Domino omnium cum timore serviatis, et exsultetis in beatitudine certissima et sincerissima, cauti et circumspicientes ne ab ea per superbiam decidatis.