TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum. Domos eburneas, domos magnas, domos regales, quasvis elige, delectaverunt inde Christum filiae regum. Vis domos eburneas spiritualiter accipere? Magnas domos, et magna tabernacula Dei, corda sanctorum, ipsosque reges regentes carnem, subjugantes sibi turbas humanarum affectionum, castigantes corpus, et servituti subjicientes, accipe: quia inde delectaverunt eum filiae regum. Etenim omnes animae quae illis praedicantibus et evangelizantibus natae sunt, filiae regum sunt: et Ecclesiae filiae Apostolorum, filiae regum sunt. Ille est enim Rex regum: illi autem reges de quibus dictum est, Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel 72Matth. XIX, 28 . Praedicaverunt verbum veritatis, et genuerunt Ecclesias, non sibi, sed illi. Ad hoc sacramentum pertinet quod scriptum est in Lege: Si mortuus fuerit frater, accipiat uxorem ejus frater ejus, et suscitet semen fratri suo 73Deut. XXV, 5 . Accipiat uxorem frater ejus, et suscitet semen, non sibi, sed fratri suo. Dixit Christus, Dic fratribus meis 74Matth. XXVIII, 10 . Dixit in psalmo, Narrabo nomen tuum fratribus meis 75Psal. XXI, 23 . Mortuus est Christus, resurrexit, ascendit, absentavit se corpore: susceperunt fratres ejus uxorem ejus, praedicatione Evangelii generaturi filios, non per seipsos, sed per Evangelium, propter nomen fratris. In Christo enim Jesu, inquit, per Evangelium, ego vos genui 76I Cor. IV, 15 . Itaque suscitantes semen fratri suo, quotquot genuerunt, non Paulianos aut Petrianos, sed Christianos nominaverunt. Videte si non iste sensus vigilat et in his versibus. Cum enim diceret, a domibus eburneis, dixit de regalibus, amplis, pulchris, lenibus, qualia sunt corda sanctorum: subjecit, Ex quibus te delectaverunt filiae regum, in honore tuo. Filiae quidem regum, filiae Apostolorum tuorum: sed, in honore tuo, quia semen illi suscitaverunt fratri suo. Ideo ipsos quos suscitaverat fratri suo Paulus, cum videret currere ad nomen suum, exclamavit: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? Quid enim ait Lex? Et habeat natus nomen defuncti. Defuncto nascatur, defuncti nomine appelletur. Servat hoc legitimum Paulus: volentes appellari ex nomine suo, revocat: Numquid id Paulus pro vobis crucifixus est? Ad defunctum aspicite, Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? Et quid ergo? Quando illos generasti, quid si nomen tuum illis imposuisti? Non. Ait enim: Aut in nomine Pauli baptizati estis 77I Cor. I, 13 ? Delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Tenete, servate, in honore tuo. Hoc est habere vestem nuptialem, illius honorem, illius gloriam quaerere. Intelligite etiam filias regum, civitates quae crediderunt in Christum, et a regibus conditae sunt: et a domibus eburneis, divitibus, superbis, elatis. Filiae regum delectaverunt te in honore tuo: quia non quaesierunt honorem patrum suorum, sed quaesierunt honorem tuum. Ostendatur mihi Romae in honore tanto templum Romuli, in quanto ibi ostendo memoriam Petri. In Petro quis honoratur, nisi ille defunctus pro nobis? Sumus enim Christiani, non Petriani. Etsi nati per fratrem defuncti, tamen cognominati nomine defuncti. Per illum nati, sed illi nati. Ecce Roma, ecce Carthago, ecce aliae et aliae civitates filiae regum sunt; et delectaverunt regem suum in honore ipsius; et ex omnibus fit una quaedam regina.

Notes

  1. 72. Matth. XIX, 28
  2. 73. Deut. XXV, 5
  3. 74. Matth. XXVIII, 10
  4. 75. Psal. XXI, 23
  5. 76. I Cor. IV, 15
  6. 77. I Cor. I, 13