[vers. 3.] Sicut deficit fumus, deficiant. Extulerunt enim se ab ignibus odiorum suorum in superbiae typhum; et ponentes in coelum os suum 11Psal. LXXII, 9, atque clamantes, Crucifige, crucifige 12Joan. XIX, 6 , capto illuserunt, pendentem irriserunt: et unde victores tumuerunt, mox victi evanuerunt. Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Quanquam fortasse eos hoc loco significaverit, quorum duritia in poenitentiae lacrymas solvitur: tamen etiam illud intelligi potest, ut futurum judicium comminetur; quia cum in hoc saeculo sicut fumus se extollendo, id est, superbiendo defecerint, veniet illis in fine extrema damnatio, ut ab ejus facie pereant in aeternum, cum in sua claritate fuerit praesentatus, velut ignis, ad poenam impiorum lumenque justorum.