Et quid nos, fratres? quem cibum habemus? Sequitur et de cibo nostro. «Aperiente autem te manum tuam, universa implebuntur bonitate.» Quid est, o Domine, quod aperis manum tuam? Manus tua Christus est. «Et brachium Domini cui revelatum est» 234Isai. LIII, 1 ? Cui revelatur, illi aperitur: revelatio enim apertio est. «Aperiente autem te manum tuam, universa implebuntur bonitate.» Revelante te Christum tuum, «universa implebuntur bonitate» Non autem habent a se bonitatem; nam aliquando probatur illis: «Avertente autem te faciem tuam, turbabuntur.» Multi repleti bonitate, sibi tribuerunt quod habebant, et voluerunt gloriari quasi in justificationibus suis, et dixerunt sibi, Justus sum, magnus sum; et facti sunt sibi placentes. Et sonuit eis Apostolus: «Quid enim habes quod non accepisti» 235I Cor. IV, 7 ? Volens autem probare Deus homini quod ab illo habeat quidquid habet, ut cum bonitate habeat et humilitatem, aliquando eum perturbat; avertit ab illo faciem suam, et decidit in tentationem; et ostendit illi quia quod justus erat, et recte ambulabat, ipso regente fiebat. «Avertente autem te faciem tuam, turbabuntur.» Videte quid dicat et in alio psalmo: «Ego dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum.» Praesumpsit de se; impletus erat bonitate, et putabat a se sibi esse totam bonitatem, et dixit in corde suo: «Non movebor in aeternum. » Sed quia jam senserat Dei gratiam se percepisse, pro eo quod erat expertus, reddidit gratiarum actionem: «Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum conturbatus» 236Psal. XXIX, 7, 8 . Sic et hic, «Aperiente te manum tuam;» aperies manum, et «universa implebuntur bonitate;» non manu sua, sed manu tua aperta: «Avertente autem te faciem tuam, turbabuntur.»