«Filii tui.» Quae est uxor, ipsi sunt et filii. In istis carnalibus nuptiis et conjugiis, alia uxor et alii filii: in Ecclesia quae uxor, ipsi filii. Ad Ecclesiam enim pertinebant Apostoli, et in membris Ecclesiae erant. Ergo in conjuge ipsius erant, et conjux erant secundum portionem suam quam in membris obtinebant. Quare ergo de illis dicitur: «Cum recesserit ab eis sponsus, tunc jejunabunt filii sponsi» 22Matth. IX, 15 ? Ergo ipsa conjux, et ipsi filii. Mirum dico, fratres mei. In verbis Domini invenimus Ecclesiam et fratres ipsius esse, et sorores ipsius esse, et matrem ipsius esse. Nam cum nuntiarentur ei mater ejus et fratres foris stantes; quia foris stabant, typum gerebant. Quis typus matris? Synagoga. Quis typus fratrum carnalium? Judaei foris stantes. Et foris stat synagoga. Nam Maria in lateribus domus ejus, et cognati ejus ex virginis Mariae consanguinitate venientes, qui in eum crediderunt, in lateribus domus ejus; non in quantum carnali consanguinitate juncti erant, sed in quantum verbum Dei audiebant et faciebant. Hoc enim respondit Dominus et ait, «Quae mihi mater, aut qui fratres?» Unde tentaverunt quidam dicere quia Christus matrem non habuit, quia dixit, «Quae mihi mater?» Quare? Ergo Petrus et Joannes et Jacobus, et alii Apostoli patres non habuerunt in terra? Et tamen quid eis dicit? «Nolite vobis dicere patrem super terram; unus est enim Pater vester qui in coelis est» 23Id. XXIII, 9 . Quod ergo in patre docebat discipulos, hoc in matre ipse demonstravit. Vult enim Dominus ut consanguinitatibus terrenis praeponamus Deum. Defer patri, quia pater est; defer Deo, quia Deus est. Generavit te pater accommodando carnem suam; creavit te Deus adhibendo potentiam suam. Ne irascatur pater cum Deus illi praeponitur; imo gaudeat sibi tantum deferri, ut ille inventus esset qui ei deberet praeponi. Ergo quid dicam? Dominus quid ait? «Quae mihi mater, aut qui fratres? Et extendit manus in discipulos suos, et ait: Ecce mater mea et fratres mei.» Fratres erant; mater quomodo erant? Addidit, «Et qui fecerit voluntatem Patris mei, ipse mihi frater, et soror, et mater est» 24Id. XXII, 46-50 . Puta, «frater,» propter sexum virilem quem habet Ecclesia; «soror,» propter feminas quas hic in membris habet Christus: «mater» quomodo, nisi quia ipse Christus est in Christianis, quos Christianos per Baptismum quotidie parit Ecclesia? Ergo in quibus intelligis conjugem, in illis matrem, in illis filios.