TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 4.] Secundum turbam hominum, quid sunt isti filii hominum? Quid sunt vis scire? «Exiet spiritus ejus, et revertetur in terram suam.» Ecce totum quod loquitur, nesciens quamdiu loquatur; minatur, nesciens quamdiu vivat. Subito exiet spiritus ejus, et revertetur in terram suam. Numquid quando vult, exiet spiritus ejus? Exiet, et quando non vult exiet, et quando nescit revertetur in terram suam. Exeunte spiritu, caro revertetur in terram. Sed quia caro erat quae sic loquebatur (De me enim praesume, et ego tibi do, non dicerent nisi illi de quibus dictum est, «Quia caro sunt» [Gen. VI, 3]) , «Exiet spiritus ejus, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes ejus». Ubi est typhus? ubi est superbia? ubi est jactantia? Sed forte ad locum bonum transierit, ad justos: si tamen transiit. Nam qui sic loquebatur, nescio quo transierit. Loquebatur enim superbia; et nescio quo transeant tales homines, nisi quia inspicio alterum psalmum, et video malum eorum esse transitum. «Vidi impium exaltari super cedros Libani, et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus» 13Psal. XXXVI, 35, 36 . Iste pius qui transiit et non invenit impium, illuc pervenit ubi non est impius. Ergo, fratres, omnes audiamus; fratres dilecti Deo, omnes audiamus: in qualibet tribulatione, in quolibet desiderio muneris divini, non fidamus in principes, nec in filios hominum in quibus non est salus. Totum hoc mortale, transitorium et caducum est. «Exiet spiritus ejus, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes ejus.»

Notes

  1. 13. Psal. XXXVI, 35, 36