TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Unde ergo iste orat positus inter malos, quorum inimicitiis exercebatur? quid ait? Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum. Cum extendit dilectionem ut diligat inimicos, affectus est taedio, multorum inimicitiis, multorum rabie circumlatratus, et quadam humana infirmitate succubuit. Vidit se jam incipere penetrari mala persuasione diabolica, ut odium inducat adversum inimicos: reluctans odio ut perficeret ipsam dilectionem, in ipsa pugna et lucta turbatus est. Ejus enim vox est et in alio psalmo: Turbatus est prae ira oculus meus. Et quid ibi sequitur? Inveteravi in omnibus inimicis meis 19Psal. VI, 8 . Veluti in tempestate et fluctibus mergi coeperat, sicut Petrus 20Matth. XIV, 30. Ille enim calcat fluctus hujus saeculi, qui diligit inimicos. Christus in mari ambulabat intrepidus, cujus omnino de corde auferri non poterat inimici dilectio: qui pendens in cruce dicebat, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 21Luc. XXIII, 34 . Et Petrus voluit ambulare. Ille tanquam caput, Petrus tanquam corpus: quia super hanc petram, inquit, aedificabo Ecclesiam meam. Jussus est ambulare, et ambulabat gratia jubentis, non viribus suis. Sed cum videret ventum validum, timuit; et mergi jam coeperat, conturbatus in exercitatione sua. A quo vento valido? A voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Ergo quomodo ille clamavit in fluctibus, Domine, pereo, salva me 22Matth. XIV, 30 ; talis et hujus vox praecessit, Exaudi, Deus, deprecationem meam, et ne despexeris precem meam: intende mihi, et exaudi me. Quare? quid enim pateris? quid gemis? Contristatus sum in exercitatione mea. Exerceri me quidem inter malos posuisti, sed nimis exsurrexerunt supra vires meas: tranquilla perturbatum, manum extende mergenti. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris: quoniam declinaverunt in me iniquitatem , et in ira adumbrabant me. Audistis fluctus et ventos: tanquam humiliato insultabant, et ille orabat; undique illi strepitu insultationis saeviebant, at ille intus invocabat quem non videbant.

Notes

  1. 19. Psal. VI, 8
  2. 20. Matth. XIV, 30
  3. 21. Luc. XXIII, 34
  4. 22. Matth. XIV, 30