TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 7-9.] Denique post istos versus, quibus ait in Psalmo Spiritus, «Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra:» volens docere nos quare in coelo humilia, cum jam spirituales magni et judiciariis sedibus digni, tali significentur eloquio; subjecit statim, «Qui erigit a terra inopem, et de stercore exaltat pauperem; ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.» Non itaque dedignentur esse humilia capita excelsorum, sub dextera Domini. Quamvis enim collocetur fidelis dominicae pecuniae dispensator cum principibus populi Dei, quamvis sessurus sit in duodecim sedibus, et angelos quoque judicaturus; a terra tamen inops erigitur, et de stercore pauper exaltatur. An forte non est exaltatus de stercore, qui serviebat desideriis et voluptatibus variis? Sed forte cum ista jam diceret, non erat inops, non pauper. Quid ergo adhuc ingemiscit gravatus, habitaculum quod de coelo est superindui cupiens 21II Cor. V, 2 ? Cur, ne forte se extollat, colaphizatur, et subditur angelo satanae, stimulo carnis suae 22Id. XII, 7 ? Altus est quidem habitante in se Domino, et habens eum Spiritum qui scrutatur omnia, etiam altitudinem Dei 23I Cor. II, 10 : itaque in coelo est; sed et in coelo Dominus humilia respicit.

Notes

  1. 21. II Cor. V, 2
  2. 22. Id. XII, 7
  3. 23. I Cor. II, 10