[vers. 13.] Delicta quis intelligit? In delictis autem qualis suavitas potest esse, ubi non est intellectus? quoniam delicta quis intelligit, quae ipsum oculum claudunt, cui suavis est veritas, cui desiderabilia et dulcia sunt judicia Dei; et sicut tenebrae oculos, ita delicta mentem claudunt, nec lucem sinunt videre, nec se?