TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Intuere nunc coelum et terram: non tibi sic pulchra corpora placeant, ut eis fieri beatus velis. In animo est quod quaeris. Beatus enim esse vis: ipso animo tuo quaere quid sit melius. Cum enim duo sint quaedam, hoc est, animus et corpus, eo quod istis duobus illud melius sit quod animus dicitur, potest corpus tuum melius fieri per meliorem, quia subjectum est corpus animo. Potest ergo melius fieri corpus tuum per animum tuum: ut cum fuerit justus animus tuus, sit postea immortale etiam corpus tuum. Per animi enim illuminationem meretur corpus incorruptionem, ut fiat inferioris reparatio per meliorem. Si ergo corporis tui bonum animus tuus est, quia corpore tuo melior est; cum quaeris bonum tuum, illud quaere quod melius est animo tuo. Quid est autem animus tuus? Attende, ne forte contemnens animum tuum, et putans nescio quid esse vile et abjectum, viliora quaeras quibus beatificetur animus tuus. In animo tuo est imago Dei, mens hominis capit eam. Accepit eam, et inclinando se ad peccatum decoloravit eam. Ipse ad eam venit reformator, qui erat ejus ante formator; quia per verbum facta sunt omnia, et per Verbum impressa est haec imago. Venit ipsum Verbum, ut audiremus ab Apostolo, Reformamini in novitate mentis vestrae 54Rom. XII, 2 . Jam ergo superest, ut quaeras quid sit melius quam animus tuus. Quid erit, obsecro, nisi Deus tuus? Non invenis aliud melius animo tuo; quia cum fuerit perfecta natura tua, Angelis aequabitur. Jam supra non est nisi Creator. Erige te ad illum, noli desperare, noli dicere, Multum est ad me. Magis multum est ad te habere forte aurum quod quaeris. Aurum etsi volueris, forte non habebis; Deum cum volueris, habebis: quia et antequam velles venit ad te, et cum aversa voluntate esses vocavit te, et cum conversus esses terruit te, et cum territus confitereris consolatus est te. Iste qui tibi praestitit omnia, iste qui fecit ut esses, qui cum his qui tecum sunt etiam malis praestat solem, praestat pluviam, praestat fructus, fontes, vitam, salutem, tantas consolationes, servat tibi aliquid quod non det nisi tibi. Quid est autem quod tibi servat, nisi se? Pete aliud, si melius inveneris: se tibi servat Deus. Avare, quid inhias coelo et terrae? Melior est qui fecit coelum et terram: ipsum visurus, ipsum habiturus es. Quid quaeris ut tua sit illa villa, et transiens per illam dicis: Beatus cujus est possessio ista? Hoc dicunt quam multi qui transeunt per illam: et tamen cum dixerint, et transeunt per illam, possunt caput agitare et suspirare, numquid et possidere? Sonat cupiditas, sonat iniquitas: sed non concupiscas rem proximi tui 55Deut. V, 21. Beatus cujus est illa villa, cujus est domus ista, cujus est ager iste. Compesce iniquitatem, audi veritatem: Beata gens cujus est. Quid? Jam nostis quid dicturus sum. Ergo desiderate ut habeatis, tunc demum beati eritis. Hoc solo beati eritis: re meliore quam vos estis, meliores eritis. Deus est, inquam, melior te, qui fecit te. Beata gens cujus est Dominus Deus eorum. Hoc ama, hoc posside, hoc cum vis habebis, hoc gratis habebis.

Notes

  1. 54. Rom. XII, 2
  2. 55. Deut. V, 21