[«vers.» 100.] Illi autem doctores non absurde intelliguntur etiam ipsi esse seniores, de quibus continuo dicit, «Super seniores intellexi.» Quod ideo mihi eo modo repetitum videtur, ut nobis haec legentibus illa aetas ejus veniret in mentem, quae nobis innotuit ex Evangelio, qua aetate puerili inter aetate majores, hoc est, junior inter seniores sedebat, et super omnes docentes se intelligebat. Solent enim junior et senior ad invicem dici minor et major, etsi neuter eorum senili accessit aut propinquavit aetati: quanquam si et expressum nomen seniorum in Evangelio velimus inquirere, supra quos intellexit, invenimus quando ei dixerunt Scribae et Pharisaei, «Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.» Ecce objecta est ei transgressio traditionis seniorum. Sed qui super seniores intellexit, quid eis responderit, audiamus: «Quare,» inquit, «et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram?» Deinde paulo post, ut non solum ipse qui est caput corporis, verum etiam corpus ipsum et membra ejus super seniores illos intelligerent, quorum traditio de lavandis manibus ferebatur; convocatis ad se turbis dixit eis: «Audite, et intelligite.» Tanquam diceret: Super seniores illos et vos intelligite, ut etiam de vobis illa prophetia clareat esse praemissa, «Super seniores intellexi» nec solum capiti, verum etiam corpori, ac sic universo Christo aptata conveniat. «Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.» Hoc seniores illi non intelligebant, qui de lavandis manibus sua velut magna mandata tradiderant. Ipsa quoque membra capitis hujus super seniores intelligentis, nondum quod ab eo dictum est intellexerant. Denique post pauca respondens Petrus dixit ei: «Edissere nobis parabolam istum.» Putabat adhuc esse parabolam, quod Dominus sine figuris fuerat elocutus. At ille dixit: «Adhuc et vos sine intellectu estis? Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur; quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem» 352Matth. XV, 1-18 ? Adhuc et vos sine intellectu estis, et super illos seniores non intelligitis? Sed plane jam nunc audito tali magistro, capite nostro, potest unusquisque nostrum dicere, «Super seniores intellexi.» Nam etiam corpori congruit quod secutus adjunxit, «Quia mandata tua exquisivi. Mandata tua,» non mandata hominum: «mandata tua,» non mandata seniorum, qui volentes esse legis doctores, non intelligunt neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant 353I Tim. 1, 7 . Merito de mandatis Dei, quae sunt exquirenda, ut super seniores illos intelligantur, responsum est iis qui eorum auctoritatem veritati praeferebant, et dictum est, «Cur et vos transgredimini mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis?»