[vers. 20, 21.] Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! Merito, superbe serve: voluisti enim perverse esse similis Domino tuo, qui factus eras ad imaginem Domini tui. Bene tibi velles ut esset recedenti ab illo bono? Prorsus dicit tibi Deus: Si recedis a me, et bene est tibi, ego non sum bonum tuum. Proinde si ille bonus, et summe bonus, et de se sibi bonus, et nullo alieno bono bonus, et ipse nostrum summum bonum; recedendo inde, quid eris, nisi malus? Item, si ipse est beatitudo nostra, quid erit recedenti, nisi miseria? Redi ergo post miseriam, et dic: Domine, quis similis tibi? Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas!