[«vers.» 9.] Hoc consilium invenit: Sic fugiam, inquit, a facie tua, sic fugiam a Spiritu tuo; ab ultore Spiritu, a vindice facie, sic fugiam. Quomodo? «Si recipiam pennas meas in directum, et habitabo in extrema maris»: sic possum fugere a facie tua. Si in extrema maris vult fugere a facie Dei, ibi non erit ille a quo fugit, de quo dixit, «Si descendero in infernum, ades?» Mirum si in extremis maris non est, qui nec apud inferos deest. Sed novi, inquit, quomodo fugiam ab ira tua. Recipiendae sunt pennae meae non in pravum, sed in directum, ut nec in superbam erigar praesumptionem, nec in perditam mergar desperationem. Quas pennas vult assumere, nisi duas alas, duo praecepta charitatis? In quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 37Matth. XXII, 40 . Has, inquit, alas, has pennas si recipiam sic, et habitabo in extrema maris, possum fugere a facie tua ad faciem tuam, a facie irati ad faciem placati. Quid enim est extremum maris, nisi finis saeculi? Illuc jam volemus spe et desiderio, habentes alas geminae charitatis: non sit nobis requies, nisi in extremo maris. Nam si alibi requiem voluerimus, in mare praecipitabimur. Volemus quo usque finiatur mare, suspendamus nos pennis geminae dilectionis: ad Deum interim spe volemus, et illum finem maris spe fideli praemeditemur.