TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quod taceri Deus noluit per Scripturas suas, nec a nobis tacendum est, et a vobis audiendum. Passio Domini, sicut scimus, semel facta est; semel enim Christus mortuus est, justus pro injustis 7I Petr. III, 18. Et scimus, et certum habemus, et fide immobili retinemus, quia Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 8Rom. VI, 9; verba ista Apostoli sunt: tamen ne obliviscamur quod factum est semel, in memoria nostra omni anno fit. Quoties Pascha celebratur, numquid toties Christus moritur? Sed tamen anniversaria recordatio quasi repraesentat quod olim factum est, et sic nos facit moveri tanquam videamus in cruce pendentem Dominum; non tamen irridentes, sed credentes. Pendens enim in ligno irrisus est, sedens in coelo adoratur. An forte adhuc irridetur, et jam non est irascendum Judaeis, qui vel morientem deriserunt, non regnantem? Et quis est qui Christum adhuc irrideat? Utinam unus esset, utinam duo, utinam numerari possent! Tota palea areae ipsius irridet eum, et gemit triticum irrideri Dominum: hoc volo gemere vobiscum; tempus est enim lugendi. Passio Domini celebratur: tempus gemendi est, tempus flendi, tempus confitendi et deprecandi. Et quis nostrum est idoneus ad effundendas lacrymas pro dignitate doloris tanti? Sed quid modo ait propheta? Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum 9Jerem. IX, 1 si vere fons lacrymarum esset in oculis nostris, nec ipse sufficeret. Irrideri Christum in re aperta, in ea re ubi nemo potest dicere, Non intellexi! Possidenti enim universum orbem terrarum, pars offertur; et dicitur sedenti ad dexteram Patris, Ecce quid hic habes: et pro tota terra ostenditur illi sola Africa!

Notes

  1. 7. I Petr. III, 18
  2. 8. Rom. VI, 9
  3. 9. Jerem. IX, 1