TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 14.] Et in ipso paravit vasa mortis: sagittas suas ardentibus operatus est. Arcum ergo istum, Scripturas sanctas libenter acceperim, ubi fortitudine Novi Testamenti, quasi nervo quodam, duritia Veteris flexa et edomita est. Hinc tanquam sagittae emittuntur Apostoli, vel divina praeconia jaculantur. Quas sagittas ardentibus operatus est, id est, quibus percussa divino amore flagrarent. Qua enim alia sagitta percussa est, quae dicit: Inducite me in domum vini, constituite me inter unguenta, constipate me inter mella ; quoniam vulnerata charitate ego sum 48Cant. II, 4. sec. LXX Quibus aliis sagittis accenditur, qui redire ad Deum cupiens et ab ista peregrinatione remeare, adversus dolosas linguas petit auxilium, et ei dicitur: Quid detur tibi, aut quid adjiciatur tibi adversus linguam dolosam? Sagittae potentis acutae, cum carbonibus vastetoribus 49Psal. CXIX, 3, 4 : id est, quibus percussus atque inflammatus tanto amore ardeas regni coelorum, ut omnium resistentium et a proposito revocare volentium linguas contemnas, et persecutiones eorum derideas, dicens: Quis me separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Certus sum enim, inquit, quia neque mors, neque vita, neque angelus, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro 50Rom. VIII, 35, 38, 39 . Sic ardentibus sagittas suas operatus est: nam in graecis exemplaribus ita invenitur, Sagittas suas ardentibus operatus est; latina autem ardentes pleraque habent. Sed, sive ipsae sagittae ardeant, sive ardere faciant, quod utique non possunt nisi et ipsae ardeant, integer sensus est.

Notes

  1. 48. Cant. II, 4. sec. LXX
  2. 49. Psal. CXIX, 3, 4
  3. 50. Rom. VIII, 35, 38, 39