Sed hic existunt, et dicunt: «Vobiscum sum,» inquit, «usque in consummationem saeculi;» quia nos praevidebat, quia pars Donati erit in terra. Numquid ipsa est quae dixit, «Exiguitatem dierum meorum annuntia mihi;» ac non illa potius quae superius loquebatur, «In conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino?» Unde vobis cor dolet? Quia et imperatores contra haereticos leges proponunt: ibi impletum est, «Et regna, ut serviant Domino.» Non enim vos filii estis illorum mortificatorum, quorum vox compeditorum exaudita est a Domino. Absit: non hoc indicant facta vestra, non hoc indicat superbia vestra, non hoc indicat vanitas vestra: non sapitis, et foris estis; sal infatuatum estis, ideo et ab hominibus conculcamini 87Matth. V, 13 . Audite quid dicat: quae Ecclesia? Quae congregavit «populos in unum.» Quae Ecclesia? Quae congregavit «regna, ut serviant Domino.» Mota vocibus vestris et falsis opinionibus vestris, quaerit a Deo ut exiguitatem dierum suorum annuntiet sibi, et invenit Dominum dixisse: «Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi.» Hic vos dicitis: De nobis dixit; nos sumus, nos erimus usque in consummationem saeculi. Interrogetur ipse Christus, cui dictum est, «Exiguitatem dierum meorum annuntia mihi. Et praedicabitur,» inquit, «hoc Evangelium in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis» 88Id. XXIV, 14 . Quid est quod dicebas: Hoc certe fuit et periit? Dominum audi annuntiantem exiguitatem dierum meorum. «Praedicabitur,» inquit, «hoc Evangelium.» Ubi? «In toto orbe terrarum.» Quibus? «In testimonium omnibus gentibus.» Quid postea? «Et tunc veniet finis.» Non vides adhuc esse gentes in quibus nondum est praedicatum Evangelium? Cum ergo necesse sit impleri quod Dominus dixit, exiguitatem dierum meorum annuntians Ecclesiae, ut praedicetur hoc Evangelium in omnibus gentibus, et tunc veniat finis; quid est quod dicis jam perisse Ecclesiam de omnibus gentibus, quando ad hoc praedicatur Evangelium, ut possit esse in omnibus gentibus? Ergo usque in finem saeculi Ecclesia in omnibus gentibus; et ipsa est exiguitas dierum, quia exiguum est omne quod finitur; ut jam in aeternitatem ab ista exiguitate transeatur. Pereant haeretici, pereant quod sunt, et inveniantur ut sint quod non sunt. Exiguitas dierum usque in finem saeculi erit: exiguitas ideo, quia totum hoc tempus, non dico ab hodierno die usque in finem saeculi, sed ab Adam usque in finem saeculi, exigua gutta est comparata aeternitati.