TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 17.] Illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in tua misericordia. Superius dicebamus, si meminit hesternae disputationis Charitas Vestra, quicumque affuistis, quoniam illi maxime persequuntur Ecclesiam qui christiani nolunt bene vivere. Per hos enim opprobrium habet Ecclesia, et ab his inimicitias sustinet: quando corripiuntur, quando male vivere non permittuntur, quando cum eis vel verbo agitur, ipsi mala in suis cordibus meditantur, et erumpendi occasionem requirunt. Inter hos est gemens iste, et si volumus nos sumus; quoniam plures sunt ipsi, et inter multitudinem eorum vix apparent boni, tanquam grana in area, de quibus tamen purgatis horrea replenda sunt Domini 82Matth. III, 12; Luc. III, 17. Ergo inter hos gemens iste ait: Illustra faciem tuam super servum tuum. Confusio enim quaedam putatur, cum omnes Christiani dicuntur, et qui bene vivunt, et qui male vivunt, omnes uno charactere signantur, omnes ad unum altare accedunt, omnes eodem baptismo abluuntur, omnes eamdem orationem dominicam proferunt, omnes iisdem mysteriis celebrandis intersunt, Quando discernuntur qui gemant, et pro quibus gematur, nisi illustret ille faciem suam super servum suum? Quid est ergo, Illustra faciem tuam super servum tuum? Appareat quia pertineo ad te, nec sic dicat et christianus impius quia pertinet ad te, ne sine causa tibi in alio psalmo dixerim: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 83Psal. XLII, 1 . Quod ibi dixit, Discerne causam meam; hoc dicit hic, Illustra faciem tuam super servum tuum. Et tamen ne et ipse superbiat, et quasi se justificare videatur, adjungit, et ait, Salvum me fac in tua misericordia: hoc est, non in mea justitia, non in meis meritis, sed in tua misericordia; non quia ego sum dignus, sed quia tu misericors es. Noli me audire secundum judiciariam severitatem, sed secundum misericordissimam bonitatem. Salvum me fac in tua misericordia.

Notes

  1. 82. Matth. III, 12; Luc. III, 17
  2. 83. Psal. XLII, 1