TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3.] Nunc autem quid facitis? Quare ista vobis dico? Etenim in corde iniquitates operamini in terra. Iniquitates forte in corde solo? Audi quid sequitur: et cor suum sequuntur manus, et cordi suo famulantur manus, cogitatur et fit; aut ideo non fit, non quia nolumus, sed quia non possumus. Quidquid vis, et non potes, factum Deus computat. Etenim in corde iniquitates operamini in terra. Quid deinde? Iniquitates manus vestrae connectunt. Quid est, connectunt? De peccato peccatum, et ad peccatum peccatum, propter peccatum. Quid est hoc? Furtum fecit, peccatum est: visus est, occidere quaerit eum a quo visus est; connexum est peccatum peccato. Permiserit Deus occulto judicio occidere eum quem voluit occidere; sentit sciri, quaerit et alterum occidere; connexuit tertium. Dum ea molitur, forte ne inveniatur, aut quia fecit ne convincatur, consulit mathematicum; additum est quartum. Respondet forte aliqua dura et mala mathematicus; curritur ad aruspicem ut expietur: respondet aruspex non se posse expiare; maleficus quaeritur. Et quis omnia possit numerare quae connectuntur peccata peccatis? Iniquitates manus vestrae connectunt. Quamdiu connectis, ligas peccatum peccato: te solve a peccatis. Sed non possum, inquis. Clama ad illum: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus 14Rom. VII, 24 . Veniet enim gratia Dei, ut delectet te justitia, sicut delectabat iniquitas; et homo qui ex vinculis resolutus es, exclamabis ad Deum: Disrupisti vincula mea 15Psal. CXV, 16 . Quid est, disrupisti vincula mea, nisi, remisisti peccata mea? Audi quia vincula sunt: respondet Scriptura, Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur 16Prov. V, 22 . Non solum vincula, sed et criniculi sunt. Criniculi sunt, qui fiunt intorquendo: hoc est quod peccatis peccata connectebas. Vae his qui trahunt peccata sicut restem longam, Isaias clamat. Vae his qui trahunt peccata sicut vestem longam 17Isai. V, 18 : quid est aliud, quam vae his quorum manus connectunt iniquitatem? Et quia unusquisque peccatis suis constringitur, sicut et peccatis suis caeditur, Dominus male versantes in templo flagello de resticulis facto exclusit 18Joan. II, 15. Sed non vis modo disrumpi vincula tua, quia non sentis vincula tua; etiam delectant te, et voluptati sunt: senties in fine, cum dicetur, Ligate illi manus et pedes, et projicite illum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium 19Matth. XXII, 13 . Exhorrescis, times, pectus tundis; dicis mala esse peccata, bonam esse justitiam. Si vere ergo justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. In vita vestra inveniantur verba vestra; in factis vestris cognoscantur labia vestra. Nolite ergo connectere iniquitatem; quia vobis ad alligaturam adhibebitur quidquid connectitis. Non audiunt; non omnes tamen: et qui non audiunt praecogniti sunt.

Notes

  1. 14. Rom. VII, 24
  2. 15. Psal. CXV, 16
  3. 16. Prov. V, 22
  4. 17. Isai. V, 18
  5. 18. Joan. II, 15
  6. 19. Matth. XXII, 13