Etenim, fratres mei, ecce innovavit nos Christus; donavit omnia peccata, et conversi sumus: si obliviscamur quid nobis donatum est, et a quo donatum est, oblivicimur munus Salvatoris; cum autem non obliviscimur munus Salvatoris, nonne quotidie nobis Christus immolatur? Et semel nobis Christus immolatus est, cum credidimus; tunc fuit cogitatio: modo autem reliquiae cogitationis sunt, cum meminimus quis ad nos venerit, et quid nobis donaverit; ex ipsis reliquiis cogitationis, id est ex ipsa memoria, quotidie nobis sic immolatur, quasi quotidie nos innovet qui prima gratia sua nos innovavit. Jam enim innovavit nos Dominus in Baptismo, et facti sumus novi homines; in spe quidem gaudentes, ut in tribulatione simus patientes 42Rom. XII, 12: tamen non debet de memoria nostra recedere quid nobis praestitum sit. Et si modo non est cogitatio tua quae fuit: (etenim prima cogitatio fuit recedere a peccato; modo autem non recedis, sed tunc recessisti): sint reliquiae cogitationis, ne excidat a memoria qui sanavit. Vulnus te habuisse si oblitus fueris, non tibi erunt reliquiae cogitationis. Quid enim putatis dixisse David? Ecce ex omnium persona loquitur. Peccavit David sanctus graviter; missus est ad illum Nathan propheta, et corripuit illum: et confessus est, et dixit, Peccavi 43II Reg. XII, 13 . Haec fuit prima cogitatio confitentis: Cogitatio hominis confitebitur tibi. Quae erant reliquiae cogitationis? Quando ait: Et peccatum meum ante me est semper 44Psal. L, 5 . Quae fuit ergo prima cogitatio? Ut recederet a peccato. Et si jam recessit a peccato, quomodo peccatum illius ante illum est semper, nisi quia cogitatio illa transiit, sed reliquiae cogitationis solemnia celebrant? Meminerimus ergo, fratres charissimi; rogamus vos: quisquis libera us est a peccato, meminerit quid fuit; sint in illo reliquiae cogitationis. Tunc enim portat alium sanandum, si se meminerit esse sanatum. Ergo unusquisque recordetur quid fuit, et utrum jam non sit; et tunc subveniet ei qui adhuc est quod ille jam non est. Si autem jactat se quasi de meritis suis, et repellit tanquam indignos peccatores, et sine misericordia saevit; equum ascendit, videat ne dormiat: dormitaverunt enim qui ascenderunt equos. Jam tunc dimisit equum; humiliavit se: non iterum ascendat equum, id est, non se rursus erigat in superbiam. Unde illi hoc fit? Si reliquiae cogitationis solemnia celebrent Deo.