TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid ergo praestat Deus in hac gratia, ei quem suscepit perducendum? Sequitur, et dicit: «Ascensus in corde ejus.» Facit illi gradus quibus ascendat. Ubi illi facit gradus? In corde. Quanto ergo plus amaveris, tanto plus ascendes. «Ascensus,» inquit, «in corde ejus disposuit.» Quis? Qui suscepit eum: «Beatus» enim «cujus est susceptio ejus abs te, Domine.» Quia per se non potest, opus est ut gratia tua suscipiat. Et quid facit gratia tua? Disponit ascensus in corde. Ubi disponit ascensus? «In corde, in convalle plorationis.» Ecce habetis torcular convallem plorationis: ipsae lacrymae piae contribulatorum, mustum sunt amantium. «Ascensus in corde ejus disposuit.» Ubi ergo disposuit? «In convalle plorationis.» Hic enim disposuit ascensus, «in convalle plorationis;» hic enim ploratur ubi seminatur: «Euntes,» inquit, «ibant et flebant, mittentes semina sua» 29Psal. CXXV, 6 . Ergo ascensus in corde tuo sint dispositi a Deo per gratiam ipsius. Amando ascende: inde cantatur Canticum graduum. Et ubi tibi disposuit hos ascensus? «In corde, in convalle plorationis.» Dixit ubi disposuit, quod disposuit. Quid disposuit? «Ascensus.» Ubi? Intus, «in corde.» In qua regione, et quasi habitationis loco? «In convalle plorationis.» Ut quo ascendatur? «In locum quem disposuit.» Quid est hoc, fratres, «In locum quem disposuit?» Quem locum diceret quem disposuit, si dici posset. Dictum tibi est, «Ascensus disposuit in corde, in convalle plorationis.» Quaeris quo? Quid tibi dicturus est? «Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit» 30I Cor. II, 9 . Collis est, mons est, terra est, pratum est, prope omnia ista dictus est locus ille. Sed quid sit per proprietatem, non per similitudinem (videmus enim nunc per speculum in aenigmate quid sit ille locus, tunc videbimus facie ad faciem [Id. XIII, 12] ), quis explicet? Noli ergo quaerere quo disposuit, «in locum quem disposuit.» Ipse novit quo, ipse novit qui disposuit quo te ducat cujus ascensus in corde disposuit. Quid? times ascendere, ne erret qui te ducit? Ecce in convalle plorationis disposuit ascensus, «In locum quem disposuit.» Ploramus modo. Unde? Ubi dispositi sunt nostri ascensus. Unde ploramus, nisi inde unde se miserum exclamabat Apostolus, quia videbat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae? Et unde hoc nobis? Ex poena peccati. Et putabamus nos facile justos esse posse quasi viribus nostris, antequam acciperemus mandatum; adveniente autem mandato, peccatum revixit: ego autem mortuus sum; hoc ait Apostolus. Data est enim Lex hominibus, non quae salvaret eos jam, sed per quam cognoscerent in qua aegritudine jacebant. Audi verba Apostoli: «Si enim data esset Lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia; sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus» 31Galat. III, 21 : veniret gratia post Legem, inveniret hominem non solum jacentem, sed jam etiam confitentem et dicentem, «Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?» et opportune veniret medicus ad convallem plorationis, et diceret, Certe cognovisti quia cecidisti; audi me ut surgas, qui me contempsisti ut caderes. Data est ergo Lex ut aegrum de morbo convinceret, qui sibi sanus videbatur; ut peccata demonstrarentur, non ut auferrentur. Demonstrato peccato per datam Legem, auctum est peccatum, quia peccatum est et contra Legem: «Occasione,» inquit, «accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam» 32Rom. VII, 7, 8 . Quid est, «occasione accepta per mandatum?» Acceptum mandatum quasi viribus suis conati sunt facere homines; victi concupiscentia, mandati etiam ipsius transgressione rei facti sunt. Sed quid ait Apostolus? «Ubi autem abundavit peccatum, super abundavit gratia» 33Id. V, 20 ; id est, auctus est morbus, commendata est medicina. Propterea, fratres, quinque illae porticus Salomonis, numquid curabant aegrotos, ubi erat piscina in medio earum? «Et jacebant,» inquit, «aegroti in quinque porticibus» 34Joan. V, 3 ; in Evangelio lectum habemus. Quinque illae porticus, Lex est in quinque libris Moysi. Ad hoc producebantur aegroti de domibus suis, ut jacerent in porticibus. Ergo lex prodebat aegrotos, non sanabat; sed benedictione Dei turbabatur aqua, tanquam angelo descendente: visa aqua turbata, qui poterat unus descendebat et sanabatur. Aqua illa cincta quinque porticibus, populus Judaeorum erat Lege conclusus: hunc perturbavit Donimus praesentia sua, ut occideretur. Nisi enim descensu suo Dominus perturbaret populum Judaeorum, numquid crucifigeretur? Itaque turbata aqua passionem Domini significabat, quae facta est perturbata gente Judaeorum. In hanc passionem credit languidus, tanquam in aquam turbatam descendens, et sanatur. Qui non sanabatur Lege, id est porticibus, sanatur gratia, per passionis fidem Domini nostri Jesu Christi. Unus, quia unitas. Ergo et hic quid ait? «Ascensus in corde ejus disposuit, in convalle plorationis, in locum quem disposuit:» jam in illo loco gaudebimus.

Notes

  1. 29. Psal. CXXV, 6
  2. 30. I Cor. II, 9
  3. 31. Galat. III, 21
  4. 32. Rom. VII, 7, 8
  5. 33. Id. V, 20
  6. 34. Joan. V, 3