TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Judica, inquit, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me. Si Deus pro nobis, quis contra nos 3Rom. VIII, 31? Et unde hoc nobis praestat Deus? Apprehende, inquit, arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. Magnum spectaculum est, videre Deum armatum pro te. Et quod ejus scutum? quae arma? Domine, inquit alio loco homo iste qui et hic loquitur, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos 4Psal. V, 13 . Arma autem ejus, quibus non solum nos muniat, sed etiam percutiat inimicos, si bene profecerimus, et nos erimus. Sicut enim nos, ut armemur, ab illo habemus, sic ipse armatur de nobis. Sed ipse de his armatur quos fecit, nos de his armamur quae ab ipso accepimus qui nos fecit. Dicit haec quodam loco arma nostra Apostolus, scutum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei 5Ephes. VI, 16, 17. Armavit nos talibus armis, qualibus audistis, laudabilibus et invictis, insuperabilibus et splendidis; spiritualibus sane atque invisibilibus, quia et hostes invisibiles expugnamus. Si vides hostem tuum, videantur arma tua. Armamur earum rerum fide quas non videmus, et sternimus hostes quos non videmus. Verumtamen, carissimi, arma ista ne putetis sic esse, ut quasi quod scutum est, semper scutum sit; aut quod galea est, semper galea sit; aut quod lorica est, semper lorica sit. In istis enim armis corporalibus ita est, quanquam et de ferro quae fiunt mutari possint, ut ex gladio fiat securis: tamen ipsum Apostolum videmus dixisse quodam loco, loricam fidei 6I Thes. V, 8, et alio loco dixisse scutum fidei. Ergo ipsa fides, et lorica potest esse et scutum: scutum est, quia tela inimicorum excipit et repellit; lorica est, quia interiora tua transfigi non sinit. Haec arma nostra: Dei autem quae? Legimus quodam in loco: Erue ab impiis animam meam, frameam tuam ab inimicis manus tuae 7Psal. XXI, 21 . Quod superius dixit, ab impiis; hoc sequenti versu, ab inimicis manus tuae; et quod superius dixit, animam meam; hoc sequenti versu, frameam tuam, id est, gladium tuum. Ergo frameam Dei dixit animam suam: Erue, inquit, ab impiis animam meam; id est, ab inimicis manus tuae erue frameam tuam. Apprehendis enim animam meam, et debellas inimicos meos. Et quid est anima nostra, quamvis splendida, quamvis producta, quamvis acuta, quamvis uncta, quamvis luce sapientiae et coruscatione vibrata? Quid est ipsa anima nostra, aut quid potest, nisi Deus illam teneat et pugnet de illa? Nam quaelibet optime facta framea, si non habeat bellatorem, jacet. Dixeramus autem in armis nostris, non quasi aliquid fixum accipi debere, ut quod est res una, ipsa aliud esse non possit: sic et in armis Dei invenimus. Ecce animam justi dixit frameam Dei: iterum dicit animam justi esse sedem Dei; anima justi sedes sapientiae 8Sap. VII. Ergo quidquid vult, facit de anima nostra. Cum in manu ejus est, utatur ea quemadmodum vult.

Notes

  1. 3. Rom. VIII, 31
  2. 4. Psal. V, 13
  3. 5. Ephes. VI, 16, 17
  4. 6. I Thes. V, 8
  5. 7. Psal. XXI, 21
  6. 8. Sap. VII