TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5.] Nolo ergo mihi dicas, Unde accipio? quo eo? Recordare quod cantasti, Misericordia Domini plena est terra. Ubi jam non Evangelium praedicatur? ubi sermo Domini tacet? ubi salus cessat? Opus est ut velis accipere: plena sunt horrea. Haec ipsa plenitudo et abundantia non te venientem exspectaverunt, sed ad dormientem ipsa venerunt. Non dictum est, Surgant gentes, et eant ad unum locum: sed annuntiata sunt ista gentibus ubi erant, ut adimpleretur exinde prophetia dicens: Adorabit eum unusquisque de loco suo 38Soph. II, 11 .

Notes

  1. 38. Soph. II, 11