[«vers.» 22.] Sed quoniam superbi nec in tanta deponunt increpatione cervicem, et cum sint dejecti laboris mortisque supplicio, extolluntur superbiae typho, imitantes elationem cadentium, irridentes humilitatem surgentium; pro eis orat corpus Christi, cum dicit: «Aufer a me opprobrium et contemptum, quoniam testimonia tua exquisivi.» Testimonia graece martyria nuncupantur, quo verbo jam utimur pro latino: unde illos qui propter testimonium Christi diversis passionibus humiliati sunt, et usque ad mortem pro veritate certarunt, non testes, quod latine utique possemus, sed graece martyres appellamus. Quoniam hoc ergo familiarius auditis et dulcius, sic accipiamus haec verba tanquam dictum sit, «Aufer a me opprobrium et contemptum, quoniam» martyria «tua exquisivi.» Christi corpus ista cum dicit, numquid ab impiis et superbis audire opprobrium atque contemptum ullam deputat poenam, cum potius inde perveniat ad coronam? Cur ergo quasi grave aliquid et intolerabile a se poscit auferri, nisi quia, ut dixi, orat pro ipsis inimicis suis, quibus esse perspicit noxium, objicere sanctum nomen Christi tanquam opprobrium Christianis, et ejus a Judaeis irrisam crucem totamque humilitatis christianae medicinam, qua sola tumor ille sanatur quo inflati cecidimus et jacentes amplius intumuimus, eadem superbia permanente et crescente contemnere? Dicat itaque corpus Christi; jam enim diligere didicit inimicos suos; dicat Domino Deo suo, «Aufer a me opprobrium et contemplum, quia» martyria «tua exquisivi:» id est, opprobrium quod ideo audio, et contemptum quo ideo contemnor, quia martyria tua exquisivi, aufer a me. Inimici enim mei, quos a me praecipis diligi, qui magis magisque moriuntur et pereunt, cum martyria tua contemnunt et criminantur in me, profecto reviviscent et invenientur, si martyria tua venerentur in me. Ita factum est; hoc videmus. Ecce martyrium Christi, et apud homines et in hoc mundo, non solum non est opprobrium, sed magnum est ornamentum: ecce non solum in conspectu Domini, verum etiam in conspectu hominum jam pretiosa est mors sanctorum ejus 106Psal. CXV, 15 ; ecce non solum non contemnuntur, verum etiam magnis honoribus praeferuntur martyres ejus. Ecce filius ille junior qui pro porcis quos pascebat, id est, pro immundis daemonibus quos colebat, particulam suam in paucissimis Christianis praecedentem persequebatur; jam nunc in tam multis et magnis populis gentium martyres, quibus ingerebat opprobrium, religiosissime praedicans, et maximis laudibus quos contemnebat exaltans, mortuus erat et revixit, perierat et inventus est 107Luc. XV, 12-24 . Hoc tam magno lucro correctionis, conversionis et redemptionis inimicorum suorum corpus Christi Deo dixit, «Aufer a me opprobrium et contemptum:» et quasi quaereretur de qua re opprobrium, de qua re contemptum; subjungit, «Quoniam» martyria «tua exquisivi.»